monumenta.ch > Plinius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 50
{IX} vitiati aut vetusti eius pomi signum est decidisse candidam verrucam, qua racemo adhaeserint. Alexandri milites palmis viridibus strangulati sunt; in Gedrosis id factum est pomi genere, alibi copia evenit: est enim tanta suavitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat.